Resumen
Raro euenit, ut his quidem temporibus oratio aliqua Latina omnium gentium homines commoueat. Id tamen nuper factum est. Inde recitabo uobis ipsa prooemii uerba: Fratres carissimi, non solum propter tres canonizationes ad hoc Consistorium uos conuocaui, sed etiam ut uobis decisionem magni momenti pro Ecclesiae uita communicem. Conscientia mea iterum atque iterum coram Deo explorata ad cognitionem certam perueni uires meas ingrauescente aetate non iam aptas esse ad munus Petrinum aeque administrandum. his uerbis abhinc paucas septimanas sanctissimus papa Benedictus XVI se renuntiare uelle muneri siue ministerio suo indicauit, et id quidem uerbis Latinis. Quem tum, ut uere fatear, pauci cardinales bene intellexerunt non solum propter uocem nimis submissam et pronuntiationem ex Italicis Bauaricisque sonis commixtam, sed etiam quod summi illi clerici Latinam orationem neque exspectauerant nec cito percipere consueuerant. Vna tamen diurnaria, Giovanna siue Ioanna Chirri, quia statim et uerba et uerborum momentum perspexerat, cum ea urbi et orbi diuulgaret, gloriam breuiusculam adepta est.